et literarum nostrarum adjectio frequenter
ad tuam deduxere notitiam, tam necessariae
causae, quam utiles evocassent. Quia tamen
quibusdam proditoribus nostris in regno
morantibus, sicut lucidius pridem scripsimus,
debito supplicio traditis, et regni negotiis pro
voto jam salubriter ordinatis, liberiores sumus
ad gladium, et ad conterendas rebellium
nostrorum reliquias expediri: ne
detur eis ex absentia nostra gloriandi materia,
vel videatur ex mora nostra potentia tepuisse:
quin potius propterea concepta spes frivola,
velut in pulverem sufflantium annulletur,
confusionis ipsorum tempus, bellicis aptum
fortasse conflictibus anticipare disponimus, ut
eo gravius commisisse se doleant, quo nostrae
potentiae malleo praematurius ferientur.
Cum igitur personae nostrae non parcendo laboribus,
in introitu proximi futuri mensis Februarii,
Magnificentia nostra movere de regno
constanter propositi tenacitate firmaverit
versus partes Italiae, ad contritionem praedictorum
nostrorum rebellium, Aquilarum
victricium signis explicitis, et nostrorum fidelium
viribus aggregatis, potenter et magnifice
processuri, fidelitari tuae praecipiendo mandamus,
quatenus quam pulchrum sit pugnare
pro fide, quamque decorum dimicare pro
domino diligenter attendens, robur et animum,
quae in te sine requisitione parata
invenire confidimus, ferventer assumas. Et ne
|
|