: Rationes dictandi

Pag 9


Rationes dictandi.
I.
Cogimur erudiendorum sedulitati de ratione dictandi
quedam summatim perstringere. set ea rogamus ne dictandi
peritus irrideat, ne emulorum lividus dens corripiat, ne
ignarus artis abhorreat, quoniam et si lima perfectionis non
assit non ideo tamen in omni parte erit inutile. Quapropter
simpliciter edita simplices simpliciter audiant, et audita intelligant,
et intellecta in cordis arcula tenaciter figant. Et
in eadem arte promoti aliquos in aream de suis manipulis
gratia excutiendi grani adiciant.
II.
Igitur eo iuuante qui linguas infancium facit disertas
et qui dona sua diuidit singulis prout uult, in ipso preceptorum
exordio quid sit dictamen succincte explicemus.
Quid sit dictamen.
Dictamen est cuiuslibet rei litteralis prolatio congrua
continuatione procedens. uel dictamen est congruus et appositus
cuiuslibet rei tractatus ad ipsam rem commode applicatus.
uel dictamen est congrua et apposita litteralis editio
de quolibet uel mente retenta uel sermone aut litteris declarata.
*/
Dictaminum autem alia sunt metrica, alia rithmica,
alia prosaica.
Metricum dictamen est litteralis editio que certis mensuris
pedum et temporum conpetenter extinguitur.
Rithmicum sane dictamen est quod certa numerorum
lege sillabatim colligitur.
Uerum quoniam de prosaico solum intentionis nostre
propositum est pertractare, quid ipsum sit et qualiter fieri
debeat attentius prosequamur.

Torna all'inizio