quodque itineris difficultatem cumulat, Arabas alpinos et feris quam
hominibus vita ac moribus adsimillimos illa dicunt insidere loca,
qui solis parcentes Aethiopibus, quorum formidant potentiam,
ceteros omnes aut spoliant commeatu, quo deficiente miseri contabescunt,
aut interficiunt repugnantes.
XXXVIII. De rege interrogati, cui apud nos et in Syria ac
Aegypto presbytero Iohanni est appellatio, responderunt: eum, qui
indigne ferat hanc absurdam sibi natam appellationem, nomine
proprio Zareiacob, quod interpretari volunt Iacob prophetae soboles,
sed cognomine et simul dignitate Constantinum dici, tamquam
virtute et potentia illi similem, qui primus Romani imperii sedem
transtulit Byzantium, Flavio Constantino: cui suo regi subesse affirmant
centum reges maiora singulos possidentes regna quam nostri
Europae, quorum diligenter narratum intelligerent potentatum.
Exercitus autem sub ipso militantis hanc intelleximus rationem,
quod quingentos duces rei bellicae habeat, quorum singuli quinquaginta
equitum millibus praesint stipendia facientibus, cum tamen
illi non inermes et inculti aut solo arcu armati, quales in Syria
viderunt, sed cataphracti et ornatu sint splendidi, quales ex nostris
aliquos vidisse dixerunt; et licet galea caput solaque lorica tegant
corpus, crura eodem quo et equum pedes tenus muniunt tegumento,
corio ita apte facto, ut, cum ferri ictus sustineat, non impediat equi
motum. Arcu etiam suos multum uti asserunt, quo tamen sunt multo
quam Syrii meliores. De commeatibus quae dixerunt, superioribus
correspondent: ali eam exercitus magnitudinem abundanter et, cum
singuli duces suis provideant, apparatum curiae regis quotidianum
praeter altilia boves tria millia requirere, cum decenti millia adhibeantur,
quando convivia dari aut conventus contigerit celebrari.
XXXIX. Nec vero ignoramus haec talia esse quae multi impossibilia,
plurimi somnii et fabularum contendant quam historiae
digniora; sed velim mecum considerent, quis est Albertus Sarthianensis,
homo certe cum doctus religiosissimusque, tum etiam in
rebus saeculi prudentissimus; qui, cum a viris magnae auctoritatis
et famae patriarcha et abbate eadem audita referat, cum monachos
deduxerit selectissimos, debet res ipsas reddere persuasibiles, nisi
forte nihil addent ad persuasionem cardinales, tales certe viri, qui,
pro virtutis magnitudine, non magis ornantur cardinalatu quam
ipsi exornent fastigium dignitatis.
XL. Contendunt vero multi Romanae et Graecae historiae peritiores,
haec ipsa, quae nulla ex parte aut scribant aut indicent
|
|