Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 102


militibus quos iuvabat exuperantes, Ravennam cedere conpulerunt. Brexillus capta
est, muri quoque eius solum ad usque destructi sunt. Post haec Authari rex cum
Smaracdo patricio, qui tunc Ravennae preerat, usque in annum tertium pacem fecit.
19. Huius sane Droctulft, de quo praemisimus, amminiculo saepe Ravennatium
milites adversum Langobardos dimicarunt, extructaque classe, Langobardos, qui Classe
urbem tenebant, hoc adiuvante pepulerunt. Cui, cum vitae explesset terminum, honorabile
sepulchrum ante limina beati Vitalis martyris tribuentes, tali eius laudes epitaphio
extullerunt:
“Clauditur hoc tumulo, tantum sed corpore, Drocton;
Nam meritis toto vivit in orbe suis.
Cum Bardis fuit ipse quidem, nam gente Suavus;
Omnibus et populis inde suavis erat.
Terribilis visu facies, sed mente benignus,
Longaque robusto pectore barba fuit.
Hic et amans semper Romana ac publica signa,
Vastator genti adfuit ipse suae.
Contempsit caros, dum nos amat ille, parentes,
Hanc patriam reputans esse Ravenna suam.
Huius prima fuit Brexilli gloria capti;
Quo residens cunctis hostibus horror erat.
Quo Romana potens valuit post signa iubare,
Vexillum primum Christus habere dedit.

Torna all'inizio