| LIBER QUINTUS.
 Electo itaque, et nondum consecrato
 Grimoaldo Abbate, post
 mortem nequissimi Ugonis, de
 quo superius pauca de multis memoravimus,
 surrexit alter nequior
 illo Wilielmus, Tassio vero nomine dictus,
 quia et fraudolentus erat, ex nomine rapacis
 bestiolae, amator terrenorum, quod signatur
 ex proprio nomine. Wilielmus enim amator
 terrenae sapientiae esse cognoscitur, si hujus
 nominis ad purum Etymologia discutiatur;
 Wi enim Graece, Latine terra dicitur, erma
 Mercurius Deus sapientiae, sive somni vocatur.
 Itaque Wielmus adiectione duarum semivocalium,
 terra sapiens, vel sapiens terram, idest,
 terrena, nuncupatur. Hic totam suam sapientiam
 in acquisitione terrenorum primitis posuit,
 et in tantum debacchari coepit, ut malleus
 universae terrae crederetur; et non solum
 ab his, quos violenter sibi subdiderat, verum
 etiam ab eis, qui longe positi erant, sola crudelitate
 timeretur.
 Iste cum teneret in Pinne Castellum Loreti,
 et in Balva Castellum Poperim, et saepe contra
 vicinos et circummanentes bellum gereret,
 valida persuasione ac venenata promissionum
 dulcedine, praedictum Domnum Johannem
 Valvensem Episcopum illexit, et fraudulenter
 attraxit, dataque sibi quadam infirmiore
 praedicti Castelli Poperi, juravit ei manu sua,
 quod si idem Episcopus concederet ei custodiam
 turris Bectorritae Sancti Pelini, et turrim
 Insulae Sancti Clementis et ut per terram utrorumque
 Sanctorum se suumque exercitum
 secure  conducere, ut de ipsa pacem, et guerram
 vicinis suis posset facere, finita guerra,
 quam cum suis vicinis et maxime cum Marsicanis
 habebat, quam in brevi ex fortunatis
 bellis et consuetis victoris se terminare credebat,
 non solum ipsas munitiones redderet,
 verum etiam totum Castellum Poperi cum munitionibus,
 et pertinentiis suis Sancto Pelino et
 Sancto Clementi, tanquam rem iuris eorum ex integra
 largiretur. Abbas enim Grimoaldus ipso
 tempore, sicut Vicarius praedicti Episcopi,
 donec consecraretur, Abbatiam gubernabat.
 Hac igitur sponsione, talique juramento dexterae
 Wilielmi Johannes Episcopus securus factus,
 simplici animo, et sicut innocens, qui
 credit omni verbo, concessit ei unde postea
 deceptus fuit. Nam non post multum tempus
 ex tali intromissione cepit sibi Wilielmus Tassio
 ambas Ecclesias Sancti Clementis et Sancti
 Pelini, et terras earum tanquam proprias vendicare,
 et ex toto, qui a se praedictis munitionibus
 potentem videbat, suppeditaret. Ex
 hujus itaque gravamine Grimoaldus aliquantulum
 coartatus, quia neque ad Imperatorem
 ire, neque quo maneret Imperator noscere
 poterat ( Normanni enim, qui totam terram
 illam invaserant, nec nomen Imperatoris audire
 volebant, nec ad illum quempiam ire
 finebant) quid ageret nesciebat, quia destructionem
 suae Ecclesiae, et eversionem quotidie
 videns, et reaedificare diruta non valens, ad
 lamentum potius, quam ad deledictionem corporalem
 | 
 |