Torrum  torridum, aridum.  
 Turma  equitum dicta, quasi terima, quod ter deni equites  
ex tribus tribubus Titiensium, Ramnium, Lucerum fiebant.  
Itaque primi singularum decuriarum decuriones dicti, qui  
ex eo singulis turmis sunt etiamnunc terni.  
 Torreri  a torro deductum proprie significat siccare atque  
arefacere, sed usurpatum est iam pro eo, quod sit igne urere.  
 Turrani  Etrusci dicti a Turreno duce Lydorum, a cuius  
gentis praecipua crudelitate etiam tyranni sunt dicti.  
 Torvitas  a ferocia taurorum quasi tauri acerbitas est vocata.  
 Turbelas  apud Plantum (Pseud. 110) turbas significat.  
 Tutulum  dicebant flaminicarum capitis ornamentum vitta  
purpurea innexa crinibus et in altitudine<m> extructum.  
Ennius (Ann. 121): “Fictores, Argeos et tutulatos.” 
  |  
  |