Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 610


suscepimus effectum. Quatenus et ipsas ecclesias, in quibus nobis trabes maiores
necessarie sunt, ex parte ruerunt, et alias rui conspicimus; et ipsas trabes praestolantes,
quid agere nescimus et pro hoc in magna tristitia degentes existimus. Quapropter
obnixe vestram triumphatorissimam excellentiam poscentes quaesumus, ut nulla
deinceps eveniat mora, sed per vestrum a Deo protectum regale dispositum nobis
ipsas trabes maiores celerius emittere precipitatis, ut nullo modo qualibet neglectum
ponere audeant. Quia freti prorsus existimus, quantas ecclesias Dei ex ipsas trabes
restauratas fuerint, in vestrum sempiternum memorialem seu domne reginae vestrisque
nobilissimis subolis restaurantur. Quapropter poscimus, ut vestrum proprium
idoneum missum dirigere iubeatis, qui ipsos actores, qui pro iam dictas trabes neclectum
ponere ausi sunt, distringere debeat, ut ipse nobis eas tradere per vestrum dispositum
studeat, ut exinde magnam, ut fati sumus, recipere valeatis mercedem.
Porro et hoc vestrae regali potentiae innotescimus: quia Arighis Beneventanus
dux iusticias quas de hominibus suis quaerente exercitabit super Amalfitanos ducati
Neapolitani et, undique eos circumvallans, incendit omnes possessiones eorum atque
habitacula foris posita. Quo audito, Neapolitani direxerunt in adiutorium ipsorum
plures homines et exinde super eos interfecerunt plurimam multitudinem ducati Beneventani,
unde cum ceteros plures et inde optimates captivos apud se habent. Quod
in his vero partibus actum est, vobis enucleatius enuntiare festinavimus.
Simili modo et hoc recordari credimus vestre a Deo promotae precellentiae:
qualiter pro amore beati Petri, clavigeri regni caelorum, et eiusdem ecclaesiaę restaurationis,
pro ipsius aule tectae vestra excellentia nobis est pollicita dirigere
stagni libras mille; simili modo et Ittherius vester fidelissimus per vestrum eximium
dispositum similiter alias mille libras dirigere promisit. Pro quo poscens petimus
vestrae regalis precellentiae, ut ipsum stagnum nobis per vestrum bonum dispositum
dirigere iubeatis, quia ipsa ecclesia fautoris vestri, beati Petri, tempus verni ab aquis
nimis invalescit, et, unde eius aulae tecti restaurare, minime habemus. Sed obnixe
petimus, ut per comites vestros, qui in Italia sunt actores, ipsum iam dictum stagnum
dirigere iubeatis, per unumquoque comitem libras centum, ut dignam pro hoc ab ipso
Dei apostolo retributionem suscipere mereamini.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

Torna all'inizio