eo quod congrua questio responsionis congruentis est causa. Et
dixit: qui, quod acquisierint dominii, lucrati sunt cum studio
et labore per varia pericula transeuntes, boni finis existunt; sed
qui creverunt in gaudiis, numquam sencientes e contra, paciuntur
e contra; et signum est in eo quod villas multo labore
populari videmus, deliciis vero urbes depopulari et destrui;
nam deliciis nec regna procedunt nec populi diriguntur. Et dixit:
verborum acceleratio ilico facit errare. Et dixit: miror in eo in
quo non sunt bona que de ipso feruntur et tamen ipse acceptat;
et de eo de quo mala proferuntur que in eo non sunt,
et inde turbatur. Et dixit: qui alicuius operis dulce gustat laborando,
ad id habendum amarum tollerat, et qui alicuius utilitatis
delectationem invenit, invalescere in eo conatur. Et dixit:
non te geras vice cribelli qui, retento furfure, farinam emittit.
Et dixit: a conchiliis marinis medullam, aurum a terra, et
sapienciam a quocumque excipe referente. Et dixit: gubernare
populum non convenit puero nec ei qui est mundanorum negociorum
ignarus, nec suam imitanti concupiscenciam, nec ei qui
sine deliberatione agenda presumit, nec ei qui plurimum vincere
concupiscit. Et dixit: non est differencia inter puerum
etate et puerum moribus, quia mores hominum non pendent ex
tempore, sed ex eo quod in suis actibus semper concupiscencias
imitantur. Et dixit: qui concupiscencias nisi quando, quantum
et ut convenit imitatur, bonus ad gubernandum existit. Et
dixit: necesse est quemquam, ad hoc ut sit bonus vel quod sit
per se habilis ad veritatem sciendam et actu operandum per
|
|