Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 140


est enim regressio ad amicum excepto convicio et improperio et superbia et
mysterii revelatione et plaga dolosa. In omnibus hiis effugiet amicus. Si
ergo denudaveris absconsa amici tui, non persequaris post eum. Sicut enim
qui dimittit avem de manu sua, sic reliquisti proximum tuum et non eum
capies. Maledicti enim est concordatio, denudare autem amici mysteria
desperatio est anime infidelis
.
De muliere vero ibidem adiungitur, quia mulier fortis oblectat virum
suum et annos vite illius in pace implebit
. Sicut autem beatus est, qui
habitat cum muliere sensata
, sic e diverso commorari, inquit, leoni et
draconi placebit
magis quam habitare cum muliere nequam, ea maxime, que
verborum procacitate continua viro quieto et pacifico molestiam ingerit
quam amaram. Unde ascensus harenosus in pedibus veterani, sic linguata
mulier homini quieto
.
Ne igitur per huiusmodi pax amicitie familieque rumpatur, iracundia
per mansuetudinem, per loquendi parsimoniam verbositas excludatur.
Aures sepiamus a susurriis, os ab omnibus conviciis oppilemus. Nullo
super amicum efferamur supercilio, nullas in eum fraudis committemus
insidias nec amicorum secreta, que novimus, lingua pruriente denudemus.
Hec enim tria, scilicet preminentiam, duplicitatem et perfidiam amicitie
venena fore perexplorati iudicii est. Deinde et tu, qui private domus acta
dispensas, mulieris vel uxoris tue proterviam numquam imperare
consentias. Scriptum est enim, quia mulier, si primatum habeat, contraria
est viro suo
.

Torna all'inizio