quod libentius staret cum mulieribus, quam cum philosophis,
ille respondit: "Et porci libentius in luto, quam in aqua
pura morantur". nam concupiscentia enervat homines fortissimos,
homines sapientissimos et, quod magis gemendum
est, enervat etiam homines virtuosos. quis enim Sansone fortior?
quis Salomone sapientior? quis David virtuosior? et tamen omnes
isti fuerunt a mulieribus enervati. legitur in libro Esdre
quod coram rege potentissimo Assuero per quosdam sapientes
questio mota fuit quid esset fortius in hoc mundo. unus autem
dixit quod vinum erat fortius, quia vinum sensum et
rationem ab homine tollit, per omnia debita solvit, inter hostes
securos reddit. alius dixit quod rex sive imperator erat fortior,
quia suo verbo omnes obediunt, ad eius imperium omnes tremunt,
occiduntur omnes ut iubet, vivunt et conservantur omnes ut
placet. tertius dixit quod mulieres sunt fortiores, quia mentes
ferreas et viriles emolliunt, effeminant et enervant, et posuit
exemplum de ipso Assuero rege, qui quandam amasiam habebat,
|
|