Mauritius Ep. Catanensis: Historia translationis corporis s. Agathae virginis martyris Constantinopoli Catanam

Pag 641

col. 2


et mercedis aeternae fructum amittat. Quod melius
ostendemus, si cuiusdam Fratris repentinam percussionem,
et citissimam per gloriosam Virginem et
Martyrem Agatham sanationem ad eius gloriam referamus.
Quidam namque Graecus Abbas, vir valde venerabilis,
comperto beatissimae Virginis reditu, auditis
quoque mirabilibus, quae per eam Dominus faciebat,
de Trayna civitate Siciliae Cataniam cum septem monachis
veniebat: quorum quidam equitabant, quidam
propriis pedibus ambulabant. Inter quos quidam novitius
erat, vocabulo Abbas, qui velociter cursitando
ad domum sanctae Virginis festinabat, sed repentino
tumore, et maximo dextri cruris dolore percussus, de
loco se movere non poterat. Quid ageret, et quo se
verteret, ignorabat. Abbas autem fratris dolori compatiens,
ei praecepit, ut nisu, quo posset, ad cellulam,
quae non longe aberat, properaret, ibique eius praestolaretur
adventum, et reditum, ut ad suum habitaculum
pariter remearent. Discedente vero Abbate cum
monachis, aeger ille monachus, solo decumbens, in
medio obdormivit itineris. Cui Virgo beatissima per
visum apparens, Quid agis, inquit, Frater? Et ille: Volebam,
Domina, ad beatissimae Virginis Agathae desideranter
adire praesentiam, sed meis interceptus criminibus
subitae infirmitatis languore percussus sum; et
idcirco hic in via remansi omni solatio destitutus.
Tunc illa, Surge, ait, Frater, et sequere me, quoniam
ego sum Agatha, cuius desiderio fatigaris, ut ad eius
corporis visionem pervenias. Excitatus tanta ac tali
monachus melliflua visione, se quidem sanum reperit,
sed Virginem, cum qua loquebatur, visibiliter videre
non potuit. Cumque tendere se putaret ad cellulam,
in qua sibi mandatum fuerat residere, stupendo fatis
modo, et admiratione digno, Abbatem et monachos,
qui iam perrexerant, nesciens antecessit, et quasi totum
illud viae spatium pervolaret, non longe se a supradictae
moenibus civitatis invenit. Cognoscens autem
illum Abbas, et videns, quod tanta illos velocitate
praecesserit, ignarus rei, quomodo, et unde venerit,
curiosius sciscitatur. At ille nequaquam suae sanitati ingratus,
cuncta, quae sibi sancta Virgo fecerat et dixerat,
enarravit ex ordine. Tunc Abbas et monachi, voluntate
gaudioque non dispari, magnis Deum collaudando
vocibus, urbem ingressi sunt, suaeque laudationis
libamine corpus sanctissimum venerantes, sicuti
optaverant, suo desiderio potiti sunt. Quo peracto ad
suum laetabundi rediere coenobium. Nimirum hoc est,
quod superius diximus, utilitatis caussa, vel suae vel aliorum,
qui Domino servientes, praesentialiter flagellantur,
illoque salubri flagello de bono in melius provehuntur.
Nemo cum viderit energumenos immundis
spiritibus fatigari, illos abhorreat quasi derelictos
a Domino, sed humanae debet miseriae compati, quae
multotiens non sponte, sed coacte, Divinis obsecundat
imperiis, ut per hoc, secundum illud Apostoli, nonnumquam
Sathanae tradatur in interitum carnis, ut
spiritus salvus sit in die Domini. Ergo quotiens viderimus
aliquos diabolo mancipatos in corpore, duabus
ex caussis fieri hoc a Deo iudice iusto credamus, videlicet
vel ad corporalem castigationem temporaliter,
vel ad damnationem perpetualiter; sed cuicumque illud
fuerit detrimentum, nobis sit ad timorem Domini
documentum.
27. Illis autem commonitionis caussa praenotatis,
cuiusdam daemoniaci curationem subsequenti stylo
promamus. Quidam Graeca natione progenitus, vocabulo
Spichius, in castro quod Geracium dicitur, sub
professione monastica in oratorio sancti Protomartyris
Stephani commanebat. Qui iam per decem annorum
curricula nequissimo daemonio vexabatur, quem
quando arripiebat, per septem horarum spatia detinebat;
cuius mater, Anna nomine, comperiens rumoribus
hinc indeque resonantibus, quod Deus omnipotens

Torna all'inizio