Gaufridus: Summa de arte dictandi

890


13. SALUTATIO IMPERATORIS AD SUBDITOS.
Hactenus per mediocritates personarum uelud per aquas tenuiores
mea cucurrit nauicula. Nunc necesse est altius nauigare. Ad sublimiores
igitur personas stilum humilem sublimando, qualiter ab imperatoria
maiestate salutatio inclinetur ad subditos et a subditis ad imperatoris
preeminentiam transmittatur, expedito cursu utiliter demonstrabo.
Notandum igitur quod imperator nulli supplicat, nulli cedit,
nisi domino Pape tantum, unde semper in salutatione nomen imperatoris
preponitur, nisi domino Pape scribat uel ab eo sibi scribatur. Omnes
autem uiri seculares romano imperatori reuerentiam debent. Quorum triplex
est usus: alii enim sunt illustres , alii spectabiles , alii clarissimi.
Illustres sunt reges, prouinciarum presides et conscripti patres. Spectabiles
uero duces, comites et marchiones. Clarissimi , barones, ualuassores,
et forsitan ciuitatum consules.
14. SALUTATIO REGIS AD IMPERATOREM.
Rex imperatori potest scribere in hunc modum: F. Dei gratia uictoriosissimo
Romanorum Imperatori et semper Augusto Ph. eadem Dei
gratia Rex Francorum salutem et obsequium.
Et nota quod in salutationibus
magnatum suarum consuetudo amplectenda est curiarum. Usus enim longeui
non modica est auctoritas. Spectabiles uiri et clarissimi domino
imperatori scribentes dicunt se dilectos uel fideles uel subditos.
Similiter dominus imperator eis scribens uocat eos fideles suos.
15. SALUTATIO IMPERATORIS AD PAPAM.
Dominus imperator sic scribit domino Pape: Sanctissimo Patri et Domino
Clementi Dei gratia summo Pontifici F. Dei gratia Romanorum
Imperator et semper Augustus deuotus Sanctitatis sue filius salutem et deuote
fidelitatis obsequium.
Eodem modo et alie seculares persone. In hoc tantum
est differentia, quod ubi dominus imperator ponit deuote fidelitatis
obsequium
, ibi alii solent ponere obedientiam tam debitam quam
deuotam.
Item dominus imperator scribens episcopis uocat eos uenerabiles
patres.

16. SALUTATIO EPISCOPI VEL ARCHIEPISCOPI AD PAPAM.
Episcopus uero, quando scribit domino Pape, humiliat se in hunc
modum: Sancitissimo Patri et Domino Clementi Dei gratia summo Pontifici

Torna all'inizio