dum Sarraceni venerunt. qui cuncta monasteria extra Romam
divastarunt funditus, ita ut etiam hoc monasterium .XLVIII. annis
absque habitatore esset. et post hanc divastationem huius monasteriirestaurator pręcipuus extitit venerabilis abbas Ratfredus.
post cuius mortem Campo abbas tenuit huius regimen monasterii.
qui ordinavit in prędicta cella unum prępositum ad
ipsum locum restaurandum, nomine Venerandum, quem acquisivit
ab abbate monasterii Sancti Iusti de Tuscana, ac fecit ei
de predicta cella destructa libellum in tribus personis monachorum
succedentibus uno duobus, sicut consuetudo secularium monachorum
tunc erat. unde et apparum ipse abbas apud se
retinuit. quo ingressus cito incolumem locum restituit. Valentinus
quoque Centumcellensis episcopus ipsam ęcclesiam consecravit.
|
|