Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 83

Tomus II


Imperii divinitus impertita, juris civilis rigorem,
qui non aliter sanxit inchoata exerceri
certamina, nisi quod judicio inchoato,
ipsae principales personae calumniae subeant juramentum
vel jusjurandum: rigorem etiam indicentem,
ne per tutores vel curatores, ante
coeptum judicium, possint procuratores constitui,
sed actores, misericorditer temperantes:
eidem filiae suae, fideli nostrae, tutrici filiorum
suorum, ad prosequendas lites, et explicanda
negotia pupillorum in judiciis, et extra sudicia
per procuratores, ab ipsa tutrice statutos vel
statuendos, pro quibus cautionem exponet legitimam,
et quod ipsi procuratores in causis
ipsis sacramenta praestent calumniae, praedictos
juris rigores, per nostram Excellentiam
relaxari, tam pie quam misericorditer
mandaremus. Nos autem attendentes grata satis
et accepta servitia, quae dictus A. et antecessores
sui, nobis et Imperio nostro exhibuerunt
hactenus, et exhibent incessanter, et
in antea de bono in melius exhibere poterit gratiora:
considerantes etiam nobilitatem mulieris
praefatae, quod virorum coetibus pro
exequendis negotiis pupillorum, se honeste
nequeat immiscere: et ne foeminae prosequendae
litis obtentu, in matronalis pudoris
contumeliam irruant, si cogantur masculorum
conventibus vel judiciis interesse: cum et legem

Torna all'inizio