Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 230


Hoc ergo modo hae duae communitates faciunt domum
esse quid naturale: quia communitas viri et uxoris ordinatur
ad generationem, communitas vero domini et servi
ad conservationem. Quare si generatio et conservatio est
quid naturale, oportet domum quid naturale esse. Amplius,
quia generatio et conservatio ab invicem separari
non debent, hae duae communitates videntur constituere
domum primam: quia sine eis domus congrue esse non
valet. Quod autem communicatio viri et uxoris sit propter
generationem, videre non habet dubium: nam propter
bonum prolis principaliter instituta est societas maris
et foeminae. Sed quod communitas domini et servi
sit propter salutem et conservationem, non videtur adeo
manifestum. Sciendum ergo quod si aliquis debite dominatur
et alius debite servit, dominus salvatur propter
servum, et servus propter dominum, ita quod idem expedit
domino et servo. Expedit enim servo, ut serviat
domino: et expedit domino, ut serviatur a servo. Nam
ille proprie est dominus, qui viget intellectu: ille vero
est proprie servus (ut patet per Philosophus I. Politic.)
qui deficiens intellectu, pollet fortitudine corporali. Servuus
ergo, quia seipsum nescit dirigere, expedit ei ut obtemperet
et ut serviat ei, qui viget prudentia et intellectu,
ut consequatur salutem per eum, et ut dirigatur per
ipsum. Nam deficiens intellectu, est quasi coecus, et nescit
qualiter sit eundem. Qui ergo est huiusmodi, quanato
magis pollet viribus corporalibus, tanto propter salutem
propriam magis indiget dirigente. Sicut enim caecus
corporaliter, nisi (cum pergit) dirigatur ab aliquo, de levi
obviat alicui offensivo: et quanto fortius pergit, tanto
magis indiget tali dirigente, quia magis offendi potest.
Sic quia naturaliter servus pollet viribus, et deficit scientia,
et cognitione: si salvari debet, expedit ei ut obtemperet,
et serviat vigenti prudentia, et intellectu. Expedit
ergo servo, ut serviat domino: sic ut expedit domino,

Torna all'inizio