copum consecrari, et euntes pariter ad urbem Romam uenerunt
ad pontificem, ut eis ordinandum donaret Iuuenalem episcopum.
Quod dum Deo fauente impletum esset, uenerunt in ciuitatem
suam Narniam cum consecrato Iuuenale episcopo.
Tunc cepit sanctus Iuuenalis claro sermone exhortari
populum, ut conuerterentur ab idolis et Christi efficerentur
cultores. Et facto ibi oraculo in honore sancti martyris Va-
lentini episcopi, qui iam martyr fuerat effectus, ibidem sacro-
sancta mysteria celebrabat, multa mirabilia faciebat multasque
uirtutes. Accidit autem quadam die, dum iter ad oraculum
supra nominatum faceret, quod ad Inferiorem Portam in re-
gione, quae uocatur Marcellinata, constituerat, uenit ad tau-
|
|