: De paenitentia regum et de investitura regali collectanea

609


De paenitentia regum.
Testimonia de penitencia Salemonis. Ieronimus super Iezechielem, ubi scripsit
de ędificio in monte constituto, facit mentionem de Salemone dicens: Quamvis peccasset,
tamen egit penitenciam scribens proverbia, ubi dicit: Novissime egi penitenciam et respexi,
ut eligerem disciplinam.
Item Ieronimus super êcclesiasten: Aiunt , inquit, Hebrei
hunc librum esse Salemonis penitenciam agentis.
Ambrosius in apologya David: Quid
de David dicam? et quid de sancto Salemone? Qui quamvis Iudaicus populus estimabat
eum venisse pro Christo, ne videretur esse super hominem
, idem Christum nutu
divino corruit. Et David non dicitur sanctus, qui sanctus ab omnibus esse scitur, et
Salemonem sanctum nominat, ut nobis de penitentia eius dubietatem tollat, sicut David
in psalmo: Irritaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini. Item Ambrosius
de Satyro, fratre suo, inquit: Hoc ait sanctus Salemon. Item Ambrosius: Aiunt,
inquit, libri Hebrei Salemonem venisse in templum, quod ipse dedicaverat cum quinque
virgis, de quibus dedit quatuor peritis legis, ut verberaretur ab illis pro penitentia.
Qui communi dixerunt consilio, quod in unctum Domini manum non mitterent, testante

Torna all'inizio