Stephanus de Sancto Georgio: Epistolae

Pag 86


Antiqua sanctorum patrum, quos spiritus veritatis afflaverat, testimonia
veneranda, ad lapsum humani generis reparandum, quod primi parentis
primitiva transgressio legi mortalitatis addixit, sacris proclamavere preconiis
coeternum et consubstantialem patri fore Dei filium incarnandum.
Proclamatum autem sub diversis prophetiis et vaticiniis admirandis, in
carne positi patres ipsi, quem fide cernebant interna, anxiis quoque videre
de regalibus sedibus venientem desideriis materiali officio affectabant.
Carne vero soluti et in limbum inferni potentia principis mundi huius,
quam ipse nequam adversarius, ex prothoplausti ruina quam intulit, non
est vetitus usurpare, deducti, in optate redemptionis eventum descendere,
sedentes in tenebris et umbra mortis, vincti nihilominus in mendicitate et
ferro, ipsum Dei filium, lucem quidem que lucet in tenebris, totis visibus
totisque desideriis proclamabant etc.


Sermo Stephani ad collegium cappellanorum domini Hugonis cardinalis,
de nativitate Domini.

Torna all'inizio