: Annales Veronenses antiqui

66


78.
.MCCXXXIX. Imperatores.
[A] Hoc, die quinto intrante octubrio, fuit maxima inundacio
aquarum in confinibus Germanie, ita quod flumen Athesis
crevit tantum quod ascendit per plateas civitatis Verone, usque ad
angulum palacii. destruxit undique ponctes civitatis et fossatorum,
preter pontem Lapidis, diruitque domos et possessiones per
contractam Ynsuli et Sancti Vitalis, et etiam domus universas existentes
super fossatum civitatis a Sancto Zenone Oratorio usque
ad basilicam Beati Francisci. murum quoque civitatis subvertit
in duobus locis et cursit largissimo fluctu per contractam Omnium
Sanctorum usque Clevum ecclesie Sancte Lucie.
79.
.MCCXXXIX. Imperatores.
His temporibus, mense predicto, imperator Fredericus cum gloriosissimo
exercitu suo apud Mediolanum fuit et wastum frugum
et possessionum fieri fecit.

Torna all'inizio