Solutio
Respondeo dicendum, quod in iustitia duae personae requiruntur, scilicet
faciens iustitiam, et patiens iustitiam. Facientis autem iustitiam, reddere unicuique
quod suum est, actio est propria; patientis autem iustitiam actio propria est
facere sibi debitum quod est ei per iustitiam reddendum: et hoc proprie mereri
est; unde et id quod secundum iustitiam redditur, merces dicitur. Sed quia iustitia
reddit unicuique quod ei debetur et in bonis et in malis; bona autem simpliciter
sunt ea quae ad vitam aeternam pertinent, et mala simpliciter ea quae ad
miseriam aeternam pertinent; inde est quod secundum theologos meritum proprie
dicitur respectu horum; quamvis magis proprie respectu bonorum dicatur
meritum, demeritum vero respectu malorum.
Ad hoc igitur quod aliquis mereatur, tria necessaria sunt: scilicet agens qui
meretur, actio per quam meretur, et merces quam meretur. Et ideo ad meritum
tria requiruntur. Primum est secundum comparationem merentis ad mercedem,
ut scilicet ille qui meretur, sit in statu acquirendi mercedem: et propter hoc illi
qui sunt omnino in termino, nihil merentur, quia nihil acquirere possunt.
Secundum est ex comparatione agentis ad actionem, ut scilicet sit dominus suae
actionis: alias per actionem suam non dignificatur ad aliquid habendum, nec
laudatur; et ideo ea quae agunt per necessitatem naturae, vel etiam per violentiam,
non merentur. Tertium est secundum comparationem actionis ad mercedem,
ut scilicet aequiparetur mercedi: non quidem secundum aequalitatem
quantitatis, quia hoc requiritur in iustitia commutativa, quae consistit in
emptionibus et venditionibus; sed secundum aequalitatem proportionis, quae
requiritur in iustitia distributiva, secundum quam Deus aeterna praemia partitur.
Actio autem proportionata ad vitam aeternam est actio ex caritate facta: et ideo
per eam ex condigno meretur quis ea quae ad vitam aeternam pertinent: opera
autem bona quae non sunt ex caritate facta, deficiunt ab ista proportione; et
ideo per ea ex condigno non meretur quis vitam aeternam, sed improprie dicitur
aliquis mereri, secundum quod habent aliquam similitudinem cum operatione
informata a caritate. Et si quidem sit similitudo illa in substantia actus et in
intentione, ut cum aliquis existens in mortali peccato dat eleemosynam propter
Deum; dicitur meritum congrui: si vero sit, similitudo in substantia actus, et
non in intentione; sic dicitur meritum interpretatum, sicut cum quis dat pauperi
eleemosynam propter inanem gloriam.
Et haec tria in Christo reperiuntur: ipse enim quamvis quantum ad aliquid in
termino perfectionis fuerit, scilicet quantum ad operationes animae, quibus erat
beatus et comprehensor; tamen quantum ad aliquid defectum patiebatur eorum
quae ad gloriam pertinent, inquantum scilicet erat passibilis anima et corpore,
et inquantum erat corpore mortalis: et ideo secundum hoc erat viator in statu
acquirendi. Similiter et omnis actus eius informatus erat caritate: et iterum
actus sui dominus erat per libertatem voluntatis; et ideo omni actu suo meruit.
|
|