Turchi unius militis incursione fugati. Adducti Christiani tentoria
figunt. Timuerunt plurimum Turchi ne rex tam ferus invadere
velit Egyptum. Quid igitur? Utroque exercitu fugato, ad triennium
treugue pro desideriis componuntur, Ascalone destruenda et
a parte neutra possidenda. Sed in hoc rex peccavit, quia patriarcham
obsidem compeditum non liberavit. Adeunt igitur Christiani
sepulcrum et inveniunt ibi Ethyopem nudum in Christianorum
ignominiam oblationum libamina colligentem.
Quod rex Anglie, qui marchionem interfici fecerat, in quadam coquina fuit
deprehensus et captus, dum in habitu scutiferi assaret gallinas.
Rex autem sub manu perfidi constitutum sepulcrum accedere
noluit adoratum, sed festinavit ad reditum. Cumque de
morte marchionis suspectus haberetur, sub habitu ministri Templariorum
et Hospitalariorum usque in Austriam, suis aliunde
remissis, pervenit incolumis. Ubi dum gallinas assaret, deprehenditur,
capitur et duci Austrie presentatur. Audiens igitur
imperator regem Anglie servili habitu redeuntem a duce Austrie
captum, eum detinuit in custodia, eo quod contra eum presumpsisse
quedam in regno Sicilie videretur et necem Conradi marchionis
credebatur nequiter machinatus. Denique ipsum, pactione
sibi placita, relaxavit.
Anno Domini MCXCIIII imperator Henricus in Ytaliam
rediit et, ad inferiora descendens, Apuliam et Calabriam et Siciliam
subiugavit, et omnia potenter obtinens, bona terre in
Alamanniam thesaurosque regni portavit; reginam et filium
eius, qui patri successerat, et quos voluit captivavit. O quam
digna retributio Dei, que nullum malum preterit impunitum!
Primates qui sederant in insidiis cum divitibus in occultis, mensura
qua mensi fuerant metiuntur et iuditio quo indicaverant
iudicantur. Phylippus, autem, frater imperatoris, filiam Ysachii
imperatoris Constantinopolitani, que Rogerio Tancredi filio
nupserat primogenito, viduam, viro defuncto, in Panormitano
invenit palatio et inventam sibi coniugio copulavit legitimo.
|
|