Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1088


AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod obedientia, sicut et aliae virtutes, potest esse
medium duorum vitiorum. Sciendum tamen, quod non in omnibus virtutibus
potest accipi superabundantia secundum quamlibet circumstantiam, aliis circumstantiis
rite ordinatis: ut patet in hac virtute quae dicitur veritas, cuius
medium attenditur secundum hoc quod homo talem se esse ostendit qualis est;
superabundantia autem eius non attenditur secundum superabundantiam huius
circumstantiae «quantum», aliis circumstantiis rite ordinatis, ut scilicet homo
possit nimis hanc veritatem servare; sed superabundantia eius est ex hoc quod
aliquis de se maiora ostendit quam sint, quod est secundum hanc circumstantiam
quae est «quid». Similiter etiam dico, quod superabundantia obedientiae
accipitur secundum hoc quod obedit in illis in quibus debet non obedire; non
autem secundum hoc quod obediat plus quam debet, aliis circumstantiis ordinate
suppositis.
Ad secundum dicendum, quod obedientia etsi ad omnes actus virtutum se extendat,
non tamen considerat in illis hoc quod est proprium unicuique virtuti (non
enim elicit actum fortitudinis inquantum est medium inter timorem et audaciam);
sed considerat in omnibus actibus virtutum unam rationem specialem,
scilicet debitum fieri propter praeceptum superioris.
Ad tertium dicendum, quod obedientia ad iustitiam reducitur specialem. Sed
sciendum, quod una virtus reducitur ad aliam dupliciter: vel sicut pars eius, vel
sicut adiuncta ei. Sicut pars reducitur virtus ad virtutem, quando reducta habet
pro obiecto partem obiecti illius virtutis ad quam reducitur: verbi gratia, obiectum
temperantiae est delectabile secundum tactum, cuius pars quaedam est
delectabile venereum, et alia est delectabile quod est in cibis; et ideo castitas
reducitur ad temperantiam sicut pars eius; similiter et sobrietas, cuius obiectum
est delectabile in cibis; et per hunc modum obedientia reducitur ad iustitiam
specialem, ut patet ex dictis. Sed sicut adiuncta reducitur, quando virtus ad
quam reducitur, habet pro obiecto id quod est potissimum in aliqua materia; et
illa quae reducitur, quae adiuncta dicitur, habet pro obiecto id quod est minus
principale: per quem modum mansuetudo ad fortitudinem reducitur: quia obiectum
fortitudinis est in maximis molestiis quae sunt circa mortem, sicut sunt bellicae;
sed mansuetudo habet pro obiecto reliquas molestias quae sunt iram excitantes,
in qua medium tenet mansuetudo; et per hunc modum modestia, quae
medium servat in delectationibus aliorum sensuum, et eutrapelia, quae medium
servat in delectationibus ludorum, reducuntur ad temperantiam.
Ad quartum dicendum, quod perfectio alicuius virtutis potest attendi dupliciter:
vel quantum ad id quod est proprium sibi, vel quantum ad id quod est proprium
superioris virtutis, quae imperat actum eius. Dico igitur, quod perfectio obedientiae
ex diminutione debiti non est quantum ad propriam rationem obedientiae,
sed quantum ad propriam rationem caritatis, quae imperat actum eius
sicut et actus aliarum virtutum.

Torna all'inizio