Dicendum est ergo quod humana natura non erat reparabilis nisi secundum
potentiam passivam tantum; et ideo non oportuit quod in ipsa remaneret aliqua
pars corruptioni non subiecta; sed sufficit quod in ea remanserit id quod naturae
est cum possibilitate ad reparationem, subiectum tamen corruptioni.
Ad quintum dicendum, quod caro Christi actu existens caro Christi, nullo modo
fuit infecta; eius enim emundatio a praecedenti infectione saltem intellectu praecedit
assumptionem; unde in divinam sapientiam nihil inquinatum incurrere potuit.
ARTICULUS 2
Utrum caro Christi fuit in antiquis patribus secundum quantitatem determinatam
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod caro Christi fuerit in antiquis patribus secundum aliquid
demonstrabile determinatum. Ut enim in littera ex Augustino habetur, caro
Christi fuit in Abraham secundum corpulentam substantiam. Sed corpulenta
substantia nominat aliquid determinatum demonstrabile. Ergo per hunc modum
fuit caro Christi in Abraham et in aliis.
2. Praeterea, in formatione corporis Christi duo inveniuntur: scilicet ratio formationis,
quae est principium activum in conceptione, et materia de qua corpus
Christi formatum est. Sed ratio formationis non descendit ab Adam, ut
Augustinus dicit, sed desuper venit: quia «quod in ea
natum est, de Spiritu Sancto est»; Matth. 1, 20. Si ergo ista materia determinata
in Adam vel Abraham non fuerit, ullo modo corpus Christi ex primis parentibus
non venit: quod est inconveniens, quia non pertineret ad eum satisfacere
pro peccato Adae, sicut dictum est. Ergo oportet carnem Christi fuisse in
Abraham et Adam secundum materiam determinatam.
3. Praeterea, si haec materia determinata ex qua corpus Christi formatum est non
fuit in Adam, hoc non potest esse, nisi quia ex alimento sumpta est. Alimentum
autem extraneum est a natura humana. Ergo caro Christi non est vere de natura
humana: quod haereticum est. Videtur ergo quod materia carnis Christi non sit ex
superfluo alimenti sumpta, sed ex primis parentibus descenderit.
4. Praeterea, maior est convenientia quae est secundum identitatem rei quam
quae est secundum proportionem principii ad principiatum. Sed si materia corporis
Christi ex superfluo alimenti sumpta est, realiter fuit quandoque materia cibi
comesti. Non autem potest dici, quod realiter fuerit in avo vel proavo; etsi forte
dicatur, quod ibi fuerit sicut principiatum est virtute in suo principio. Ergo maior
esset convenientia carnis Christi ad animalia, quorum carnes in cibum sumptae
sunt, quam ad Adam vel Abraham; quod est inconveniens. Ergo idem quod prius.
|
|