Papias: Ars Grammatica

Pag 249


15 Et sciendum quod propria ciuitatum nomina, si prime uel secunde
sunt declinationis, genitiuo quidem casu pro aduerbio "in
loco" accipiuntur, ut "Rome sum", "Tarenti sum"; accusatiuo uero
iunguntur "ad locum", cuiuscumque sint declinationis, ut "Romam
eo", "Tarentum", "Carthaginem" uel "Athenas"; ablatiuo "de
loco" uel "per locum", ut "Roma exeo", "Tarento transeo". 16 Sin
tercie sint, ablatiuo iunguntur, tam "in loco" quam "de loco" uel
"per locum", ut "Carthagine sum", "Carthagine uenio", "Carthagine
transeo". 17 Idem est in semper pluralibus, ut "Athenis sum, uenio,
transeo". 18 Inueniuntur tamen et cum prepositionibus, ut
"ab Roma", "ad Cirtam oppidum". 19 Sunt etiam quedam appellatiua
que supra dictam seruant regulam, "militie, militiam, militia",
"domi, domum, domo", "humi, humum, humo"; inueniuntur
quoque quedam alia, "belli", "ruri", que significant in loco,
"uesperi" in tempore; "sorti" uero qualitatis est. 20 In e correptam,
uel primitiua sunt, ut "pone", "pene" (unde "penissime"), "ne",
"prope", "nempe", "quippe", "sepe", "inde" et ex eo composita "deinde",
"subinde", "perinde", "exinde", "proinde" (que omnia antepenultimam
acuunt, uel quia per adiectionem habent de , uel magis
quia prepositiones separate grauantur; ut igitur coniuncte esse

Torna all'inizio