Nocte ergo precedente, quidam ex domesticis accubabat in quadam
domu. Audit luctum mire magnitudinis demonum, quasi
esset caterva hominum dicentes: «Heu, heu, ea loca, quę usque
modo possedimus, vim amittimus ea, diu possessores, nunc expertes».
Quos intellegimus esse demones, absque ullo ambiguo.
In die sequenti edes ille sacre consecrantur. Corroboramus hoc
gestum dictionibus sancti pape Gregorii. Dicit enim in libris
Dialogorum, quia quidam episcopus Andreas consecravit ecclesiam
quandam in honorem omnium sanctorum auditeque vero
ibi sunt voces multiplices demoniorum.
<XLVII>. Quadam die cum vervicarius ipsius loci i<n>ferret
victum aliis, qui tunc Campo Merliti erant, intravit in linterem
cepitque remigare per fluvium Duram. Diabolus autem, antiquus
homicida, perdidit hunc negando; suffocavit enim eum in
gurgite aquę. Nec minus probri fecit. In die secundo per neglegentiam
cuidam fratri abstulit memoriam, ut solummodo aquam
ferret ad celebrandum missam. In sequenti nocte quidam frater
ibat ad ęclesiam sanctę Dei genitricis Marię, ad radicem montis
sitam. Apparuit ei demon in speciem scurrę tenens duo littuos
in manibus, vestimentum cuius undique scissum, marginibus
offatis. Ille interrogans quis esset, respondit: «Sum ille dudum,
qui perdidi vervicarium, negando in aquam et heri cęlebrarem
missam absque vino». Ita vero inquiens et submersit se in
aquam ultraque visus non est. Factum est, dum rediret, ille frater
obviam habuit tres virgines sacras, intuitus quorum nimis
erat candidus, mediam vero horum tante pulcritudinis et proceritatis,
ut etiam non quiret ille vultum ingerere in ea. Dixerunt
autem utreque ad monachum: «O monache, quo vadis?»
respondit ille: «Ab ecclesia sanctę Dei genitricis regredior».
«Recte» ait, «facis, quia eius sacra limina lustras; en enim illa
cotidie exorat pro peccatis omnium populorum». Sic dixerunt et
ille somno solutus est.
|
|