etenim, quod dum maleficiorum excessus hujusmodi,
justo praesidis rigore non stringitur,
viciosa tibi jam poenae remissio, nutritiva
sic criminum, et facinorosis ex hoc enormis
crescat audacia, et liber quodammodo
transitus violentiae praebeatur.
Cap. IV.
Fidelibus suis, super inquisitione facienda contra
officiales.
Saepe contingit, quod dum processus et gesta
nostrorum officialium ignoramus, benemeriti
plerumque secluduntur a praemiis,
et obnoxii eximuntur a poenis. Sicque
subditorum nostrorum fides ex
nostrae retributionis subtractione minuitur, et ex impunitate
scelerum augetur malitia delinquendi.
Ut igitur processus eorum, quos ad oculum videre
non possumus, nobis relatione veridica
referentur, fideles nostros super visitandis officialibus
nostris specialiter duximus destinandos:
fidelitati tuae praecipiendo mandamus,
quatenus super omnibus, quae ad eorum officialium
visitationem spectare noscuntur, prout
in literis commisionis eorum plenius continetur,
eisdem fidelibus nostris parere et intendere
debeatis, etc.
|
|