Salimbene de Adam: Cronica

Pag 459


frater Stephanus Anglicus, qui erat lector; quem postea generalis
minister misit Romam, sicut promiserat sibi; et fuit lector in
conventu Romano et ibi obiit cum socio suo fratre Iocelino, postquam
compleverunt desiderium suum ut Romam et sanctuaria
Rome viderent, iuxta verbum quod scriptum est, Prover. X:
Desiderium suum iustis dabitur. Et erat minister Romanus tunc
temporis frater Iacobus de Yseo.
Item in conventu Ianuensi, quando perveni illuc, erat frater
Tadeus Romanus, qui fuerat canonicus ecclesie Sancti Petri de
Roma. Hic erat senex et antiquus dierum et sanctus habebatur
a fratribus. Idem erat de fratre Marcio de Mediolano, qui fuerat
iam minister. Idem de fratre Anselmo Rabuino de civitate
Astensi. Hic fuerat minister provintie Terre Laboris et provintie
Marcie Trivisine et in conventu Neapolitano diu steterat cum
fratre Iohanne de Parma; et procuravit in capitulo Lugdunensi
quod frater Iohannes de Parma fieret generalis, fratres sollicitando,
et complevit Deus desiderium suum. Item frater Bertholinus,
custos Ianuensis, qui postea fuit minister; et frater Pentecostes,
sanctus homo; et frater Matheus Cremonensis, discretus
homo et sanctus; qui omnes humane et curialiter et caritative
se habuerunt erga nos. Guardianus vero dedit michi duas
tunicas novas, unam inferiorem et unam superiorem. Idem fecit
socio meo. Minister vero frater Namtelmus, qui fuerat lector
et de Mediolano erat, sanctus homo et Deo devotus, dixit quod
faceret michi quicquid vellem sibi precipere consolationis et gratie,
et assignavit michi socium suum fratrem Guilielmum de Pede
Montis, qui erat valens homo et litteratus et bonus, ut doceret me
missam adiscere et cantare. Hi omnes transierunt de hoc mundo
ad Patrem. Quorum nomina sunt in libro vite, quia bene et laudabiliter
terminaverunt vitam suam. Nunquam vidi hominem qui
ita assimilaretur fratri Vitali, ministro Bononie, sicut frater Namtelmus,
minister Ianuensis, quantum ad apparentiam et quantum
ad existentiam, quantum ad mores et quantum ad omnia. Hic
erat in gratia fratris Iohannis de Parma multum.

Torna all'inizio