Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 112


NICOLAUS: Mirum valde quomodo in eandem causam sic possunt venire in
unum opus bona voluntas Dei et mala voluntas impiorum, ut tamen ipsi impii
nullam per hoc habeant excusationem.
IOACHIM: Mirum quod mirantur homines super factis divinis, quando ea
pene aut omnino similia cotidie approbant in humanis. Ecce enim qui hostis est
semper nocendi habet cupiditatem; et quia solet malitia presumere de victoria,
solent plerumque milites adverse partis omni concupiscentia anelare ad pugnam.
Set licet ut hoc velint concitet illos malitia sua, nonnumquam tamen placet hoc
ipsum bono regi, volens non solum exterminare impios de terra, verum etiam
experiri milites suos, quatinus et infideles separet a fidelibus et fideles remuneret
de fide sua. Ecce enim volunt impii inire certamen, set tamen nonnumquam vult
bonus rex ipsum certamen: illi ut in eis vincat malitia, iste ut, eisdem devictis,
malitia superetur. Quodsi nullam propter hoc habent adversarii excusationem,
cur putet aliquis Iudeos inpios et omnes qui Christum et membra sua persecuti
sunt pro eo, quod Deus volens sustinuit malum illud et decrevit fieri – non ut ex

Torna all'inizio