Solutio
Respondeo dicendum, quod habitus diversificantur per actus, et actus per
obiecta; unde ubi invenitur diversa ratio obiecti, oportet quod sint actus et
habitus specie differentes. Cum ergo honor debeatur alicui ratione excellentiae
quam habet, et non sit eiusdem rationis excellentia in diversis; ideo oportet
quod sit alia ratio honoris, et alia virtus secundum speciem, quae diversos
honores exhibet: non enim idem honor debetur patri, regi et magistro, et sic de
aliis, ut dicit Philosophus in 9 Ethic.. Inter omnes autem alias rationes
excellentiae illa est praecipua qua creatura honoratur ratione unionis ad
Creatorem, sicut humanitas Christi, et quae ad ipsam pertinent; et ideo speciali
nomine hyperdulia nominatur, quasi superdulia ad latriam
accedens.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod excellentia Creatoris est unius rationis; et
ideo latria, quae hoc attendit, est una tantum. Nec est simile de dulia, cum in
creaturis sint diversae rationes excellentiae.
Ad secundum dicendum, quod excellentia creata non est unius rationis in specie,
licet sit una secundum genus; et ideo etiam dulia per species dividitur.
Ad tertium dicendum, quod obedientia respicit dominum, secundum hoc quod
servus est quasi instrumentum domini, et movetur ad imperium eius. Sed dulia
non considerat rationem unam excellentiae tantum, sed omnes.
Ad quartum dicendum, quod gradus excellentiae possunt accipi dupliciter: vel
secundum quantitatem tantum; et sic sunt infiniti, et non diversificant speciem
duliae; vel secundum rationem, et sic diversificant, et non sunt infiniti.
ARTICULUS 3
Utrum peccatores debeant honorari dulia
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR, quod peccatores non debeant honorari dulia. Honor enim duliae, ut
dicit Philosophus, est reverentia exhibita alicui in testimonium
virtutis. Sed peccatores, etiam praelati, non habent virtutem. Ergo qui eos
honorant, falsum testimonium perhibent, quod est peccatum.
2. Praeterea, Gregorius in Pastor. dicit, quod «in exemplum culpae vehementer
extenditur, quando pro reverentia ordinis peccator honoratur». Hoc
autem fieri non debet ut in exemplum culpa trahatur. Ergo neque praelatus peccator
debet honorari.
|
|