quod potest supponere non potest
apponere. Et ita, si omne participium
apponit, nullum participium supponit.
< 2-2-3 > Item, si participium
supponeret, aut hoc esset per naturam
modi fluentis, aut per naturam modi inclinabilis
ad aliud sine distantia - plura
enim non habet in suo modo significandi
essentiali generali. Sed per naturam modi
fluentis non supponit, hoc nullum dubium
est, quia iam verbum supponeret, et
isti modi sunt oppositi, scilicet modus
fluentis et modus permanentis. Item, nec
per naturam modi inclinabilis ad aliud
sine distantia, quia omne nomen adiectivum
nominis veriori modo habet inclinationem
sine distantia quam habeat participium,
non tamen propter hoc supponit
adiectivum nomen, ut albus. Ergo nec
participium potest supponere.
< Solutio >
< Solutio quorundam >
<i> Solutio. Quidam <dicunt> quod participium
potest supponere gratia substantie
intellecte, ut legens, qui legens est , vel
qui legit .
< Contra > Sed ista causa non valet, quia in
hoc quod est legens dat intelligere substantiam,
ita albus , vel adiectivum, ut albus ,
qui est albus. Et ideo si non valeat ista
|
|