II
VIII. 28 Age porro, ut credamus istam donationem,
de qua facit pagina vestra mentionem, debet constare
etiam de acceptatione Silvestri. Nunc de illa non constat.
At credibile est, dicitis, ratam hunc habuisse donationem.
Ita credo, nec ratam habuisse modo verum
etiam petiisse, rogasse, precibus extorsisse credibile
est. Quid, vos credibile, quod preter opinionem est hominum,
dicitis? Nec quia in pagina privilegii de donatione
fit mentio, putandum est fuisse acceptatum, sed
e contrario, quia non fit mentio de acceptatione, dicendum
est non fuisse donatum. Ita plus contra vos facit
hunc donum respuisse quam illum dare voluisse, et
«beneficium in invitum non confertur».
Neque vero tantum donata respuisse Silvestrum suspicari
debemus, sed tacite etiam indicasse nec illum
dare iure nec se iure accipere posse. Sed o cecam semper
inconsultamque avaritiam! Demus, ut tabulas
quoque de assensu Silvestri proferre possitis veras, incorruptas,
sinceras: num protinus donata sunt, que in
tabulis continentur? Ubi possessio? Ubi in manus traditio?
Nam si chartam modo Constantinus dat, non
gratificari Silvestro voluit, sed illudere. Verisimile est,
dicitis, qui donat quippiam, eum et possessionem tradere.
Videte, quid loquamini, cum possessionem non
|
|