Daphni, tuum penos etiam ingemuisse leones
Interitum montesque fere silveque loquuntur,
et illud eiusdem
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uve
ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis,
tu decus omne tuis.
Postquam te fata tulerunt
Ipsa Pales agros atque ipse reliquit Apollo.
Illum etiam laurus etiam flevere mirice.
3. Maximus tamen Grecorum poeta in unum dumtaxat diem ius flendi
esse monstravit cum dixit Niobem de cibo cogitasse. Emoderandus
itaque dolor est, qui parum immo nihil profuturus est. Sit ergo satius,
domine maior, damnum reparare quam flere. Agatisque sic ut iocunda
sit amissi domini recordatio, que et si mentis habeat morsum
voluptate non caret. Unde est illud Actali: «Sic enim defunctorum
memoria nobis iocunda est, sicut quedam poma sunt, suaviter aspera,
et vino veteri ipsa nos amaritudo delectat». 4. Solutus est lege nature
ab hoc tristi luteoque domicilio et exutus ista vita qua quis falso vivere
creditur, cum sit mori. Terrenusque dux cum celesti, temporalis cum
eterno, passibilis cum impassibili. Omni pulso mortalitatis defectu
eterno bono inseparabiliter inheret, ridetque nostri ludibria mundi.
Ostendit nobis tamen Deus illum, non dedit, vivet tamen memoria. Nam
in freta dum fluvii current, dum montibus umbre
|
|