Maledicta fatorum series
Qua sit tanti mali congeries
Cunctos tangit ista miseries
Cunctis datur flendi materies
Mundus totus et mundi principes
Sunt doloris participes
Tuam ergo causam ut uindices
Te nos, Christe, precamur supplices
Igitur quod dicere nequeo non dolendo,
per compositionem reddita Damiata Soldano,
liberati sunt utrimque captiui et christiani
principes, qui contra Soldanum inconsulte
processerant, liberati.
Mense Septembri in festo natiuitatis
beate Uirginis tareni noui cuduntur
Amalfitani.
|
|