et praemiare facta: et duo respectu malorum, ut prohibere
fienda, et punire facta: sed unum attribuimus legibus
respectu operum indifferentium vel quasi indifferentium,
ut permittere. His itaque sic pertractatis, dicamus quod
decet reges et principis, quorum interest solicitari circa
bonum commune: circa regimen regni, et civitatis cura
pervigili insudare quas leges, et quae instituta imponant
civibus, et diligenter per se et suos consiliarios discutiant
quae bona sunt praecipenda et praemianda, et quae mala
sunt prohibenda, et quae dissimulanda, et permittenda.
Qualiter melius regitur civitas aut regnum,
utrum melius regatur optimo rege,
quam optima lege.
Cap. XXIX.
Philosophus 3. Politicorum inquirit, utrum regnum
aut civitas sit melius regi optimo rege, aut optima
lege. Adducit autem rationes duas, quod melius sit politiam
regni regi optima lege, quam optimo rege. Prima sumitur
ex eo quod rex debet esse quasi organum et instruemntum
legis. Secunda ex eo quod facilius est corrumpi regem
quam legem. Prima via sic patet. Nam ut dicitur 5.
Ethicorum princeps debet esse custos iusti, idest iustae legis:
est ergo princeps, si debite principetur, quasi quoddam
organum iustae legis, ut quod iuste lex fieri praecipit, rex
per civilem potentiam observari facit. Quare si quod est
principalius, eligibilius est in regimine, quam organum
et instruemntum: regi optima lege eligibilius est, quam
regi optimo rege. Hoc est ergo quod ait Philosophus 3.
Politicorum, quod eligibilius est principari lege, quia
reges aut principes ita sunt instituendi, ut servatores legis
et ministri. Secunda via ad investigandum hoc idem,
sumitur ex eo quod facilius est perverti regem, quam legem.
|
|