Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 62


quarumlibet essentiarum tam hominum quam angelorum, ut sicut nulla
ratione anime contemplari, ita nullo mentis intellectu possit intelligi,
et si collocatur super omnem essentiam, id est super omnem substantiam
angelorum et hominum, ut sicut ipsam nec ratione nec intellectu, ita
etiam nec esse sue substantie possint contingere, si hoc est quod utique
est, et si cum sit quidem acceptiva omnium presentium, quia ei nuda et
aperta sunt omnia, et sit comprehensiva preteritorum labentium et anteprehensiva
rerum omnium temporum futurorum, omnibus autem per
se,
id est in sui puritate nature et altitudine maiestatis sue, universaliter sit
incomprehensibilis,
ideo ait “per se”, quia fortasse per theophanias creature
aliquo modo comprehensibilis est, et si neque sensus eius est, quia
non habet corporalitatem neque imaginatio eius est quia nil imperfectum
cogitat quod confusum ex sensu imaginatione presumat, neque fantasia
eius est, quia apud eum nulla falsitas est neque aliquis melancolie humor,
neque eius opinio est, quia nulla non res apud eum est, neque tactus est
eius, quia non habet membra nec instrumenta tangendi, neque scientia
est eius, ut iam sepe dictum est; si hoc est, quod utique est, ergo quomodo
de divinis nominibus actitabitur sermo sine vocabulo, superessentiali
deitate ostensa super nominationem
existere?
Et nota, quia cognitionem divine essentie ab omni creatura per species
removit et propria. Ut cum ab ea essentiam, id est spiritalem substantiam,
et eius propria, id est rationem, intellectum removit et scientiam,
angelos absentavit et animam. Corpus vero ab ea tunc abnuit,
quando corporis propria, id est que proprie comitantur corporalitatem,
scilicet sensum phantasiam imaginationem opinionem atque tactum,
eius non esse professus est. Nam dialeticorum per se ac indemonstrabilis
est propositio, quia a quocumque removetur proprium, et id cuius est
proprium, et e converso.

Torna all'inizio