licet haec verba dicat in corde, aut sine ulla aut cum aliqua extranea
significatione. Deus enim est id quo maius cogitari non potest. Quod qui
bene intelligit, utique intelligit id ipsum sic esse, ut nec cogitatione queat
non esse. Qui ergo intelligit sic esse deum, nequit eum non esse cogitare.
Gratias tibi, bone domine, gratias tibi, quia quod prius credidi te
donante, iam sic intelligo te illuminante, ut si te esse nolim credere, non
possim non intelligere.
Capitulum V.
Quod deus sit quidquid melius est esse quam non esse; et solus existens per se omnia alia faciat de nihilo.
Quid igitur es, domine deus, quo nil maius valet cogitari? Sed quid
es nisi id quod summum omnium solum existens per seipsum, omnia alia
fecit de nihilo? Quidquid enim hoc non est, minus est quam cogitari
possit. Sed hoc de te cogitari non potest. Quod ergo bonum deest summo
bono, per quod est omne bonum? Tu es itaque iustus, verax, beatus, et
quidquid melius est esse quam non esse. Melius namque est esse iustum
quam non iustum, beatum quam non beatum.
Capitulum VI.
Quomodo sit sensibilis, cum non sit corpus.
Verum cum melius sit esse sensibilem, omnipotentem, misericordem,
impassibilem quam non esse: quomodo es sensibilis, si non es corpus;
aut omnipotens, si omnia non potes; aut misericors simul et impassibilis?
Nam si sola corporea sunt sensibilia, quoniam sensus circa corpus et in
corpore sunt: quomodo es sensibilis, cum non sis corpus sed summus
spiritus, qui corpore melior est?
|
|