Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 104


monachi, quibus specialiter a Domino dicitur: « Tollite iugum
meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis
corde, et invenietis requiem animabus vestris. sed quia nos
in illud tempus devenimus, de quo Dominus in evangelio ait discipulis
suis: « Quia habundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum »
ac, secundum A p o c a 1 y p s i n sentenciam, nequaquam
ferventes sed, quod gemendum est, tepidos aspicimus
monachos, ad incitandos animos eorum tres nuper ad Christum
conversos, evangelica perfeccione probatos, auditorum auribus ingerimus,
Paldonem scilicet, Tasonem atque Tatonem, sanctorum
patrum sudoribus ac laboribus coequatos, ut qui desidiosi ac languidi
antiquos patres nostros nos imitari non posse causamur,
horum nuper conversorum vitam recolentes, erubescamus. hoc
enim ago, non temeritatis ausu impulsus, sed abbatis mei monita
sequutus, eaque modo stilo prosequor, de quibus adhuc testes existunt,
qui se hec ab his audisse confirimant.
Tres igitur ex nobili genere horti, iure consanguinitatis propinqui,
Paldo, Taso et Tato fuerunt, viri Beneventani, e quibus
superior Paldo ex uno, Taso vero et Tato ex altero fratre sunt
procreati. hii evangelica voce excitati divinoque amore infimamati,
una eis sentencia, unum consilium fuit, unumque extitit votum
patrie solum, divicias parentesque relinquere et nudos nudum
Christum sequi, nudi cum nudo adversario pugnare, Galliarumque
Provinciam pro voto expetere atque inibi corpore non mente divisi,
diversa monasteria inquirere lenique iugo Christi colla mentis
submittere. hoc autem iccirco studiose facere previdebant, ut
propter Christum ne uno, qui superesse poterat, aspectu visionis
corporaliter fruerentur. quid plura? ut animo ac mente conceperant,
iter preparant nec moram faciunt nec dilacionem pretendunt,
sed carnalium parentum nexus pertimescentes, qui semper
impedimentum fiunt ad Christum conversis, eorum oculos pia simulacione
deludunt, ita tamen ut mendacii crimen nequaquam

Torna all'inizio