Petri Cantinelli: Chronicon

11


Eo anno destructum est castrum Savignani per comune Bononie, quod erat citra Scoltemam,
secundum pacta facta inter comune Bononie et comune Mutine, tempore pacis facte.
Eo anno comune Veneciarum tenebat multam gentem, ex adversa parte Paudi, ad
danpnum et lesionem castri Prumarii; unde aliqui de populo Bononie, transeuntes ultra Paudum
insultantes predictos, sconfixerunt eos, et omnia eorum edificia et manganos destruxerunt et
igni cremaverunt, et multa eorum Venetum insignia et confalones habuerunt, et Bononiam portaverunt.
/*
Millesimo ducentesimo septuagesimo secundo, indictione quintadecima. Dominus Luchittus
de Cataluxiis de Ianua fuit potestas Bononie, dominus Bonacurxius de Lançaveclis de Alixandria
fuit capitaneus populi Bononie.
Eo anno obiit rex Hençius filius condam Frederici inperatoris, qui fuerat carceratus
Bononie per magnum tenpus, [et, per comune] Bononie, fuit indutus de scarlato et varis, et, cum
maximo honore, portatus ad ecclesiam sancti Dominici fratrum Predicatorum, et ibidem sepultus
fuit honorifice.
Eo anno fuit extractus lapis de muro palacii comunis Bononie propter potenciam partis
Geremiorum, in quo lapide continebantur que pacta, facta inter comune Bononie et comune
Mutine tenpore pacis, deberent observari; et extractum erat carocium in platea comunis Bononie,
dicta occasione, quod tunc, turpiter et cum maximo vituperio, fuit reductum in ecclesia
beati Petri. Et hec facta fuerunt propter potenciam partis Geremiorum, qui tunc quasi dominabant
in civitate Bononie, et fuit culpa et dolo dicti potestatis et Cervi de Boateriis, qui
erat tunc gonfalonerius carocii. Et, dicta occasione, multa mala surrexerunt in civitate Bononie.
Millesimo ducentesimo septuagesimo tercio, indictione prima. Dominus Guidestus de Ponte
Carario de Brixia fuit potestas Bononie, dominus Iacobus Amorottus de Lançaveclis de
Alixandria fuit capitaneus populi Bononie.
Hoc anno, de mense madii, comune Bononie fecit exercitum super civitatem Forlivii, et
duravit per sex septimanas. Et dominus Hodoardus rex Anglorum, rediens de ultra mare,
venit per illud exercitum, et in eo multos milites novos fecit de pluribus civitatibus, Bononie
et Romaniole, et voluit conponere inter comune Bononie et comune Forlivii, sed non potuit;
non tamen hoc stetit per comune Forlivii, neque per partem Lanbertaciorum, sed pars
Geremiorum noluit pacem facere: postea comune Bononie rediit domum, [et, de] consilio
malorum, facta fuit reformacio de exercitu faciendo anno sequenti.

Torna all'inizio