Boncompagnus de Signa: Ysagoge

50


«Paternitati vestre cupio intimare quod»; vel sic:
«Dominationi vestre notum fieri cupio quod»; vel sic:
«Paternitati vestre plenius innotescat quod»; vel sic:
«Presentibus litteris vobis duximus intimandum quod»: vel
sic: «Amicitie vestre manifestum fieri volumus quod»; vel
sic: «Amicitiam tuam plenarie spero scire quod»; vel sic:
«Sanctitati vestre cupio intimare quod»;
et multis aliis modis potesti incipere narrare, quos omnes si enumerare
vellem magis tedium quam gaudium generarent, et pones post
ea verba que si omnes coram recipiente dicere deberes.
31 Si vero tantum vis aliquem deprecari sic dices:
«Nobilitatem vestram duxi attentius deprecandum, quatinus»
dic postea quidvis; vel sic: «Amicitiam tuam deprecor
modis omnibus quibus possum, quatenus» ; vel sic:
«Paternitatem vestram humili prece deposco, quatenus» ;
vel sic: «Dominationem vestram humiliter rogo, quatenus.»
32 Clausulam enim a quacumque volueris dictione incipere potes
preterquam ab istis: Ideo, idcirco, quoniam, quia, atque, ac, prout,
et ab omnibus coniunctionibus prepositivi et subiunctivi ordinis.
33 Et debet adminus tres distinctiones habere. Ultro vero septem
habere non potest quia sensus locutionis multum redderetur obscurus
nisi essent parve distinctiones sicut fit quandoque in salutationibus,
ut dicitur:
«Venerabilibus in Christo fratribus patriarchis, archiepiscopis,
episcopis, abbatibus, prioribus, archipresbiteris,
et universis ecclesiarum prelatis omnibusque Christi fidelibus
ad quos littere presentes advenerint, 0. Verulanus episcopus
salutem in eo in quo est vera salus,» etc.
34 Nota quod iuxta principium clausule debes ponere unam
dictionem exornativam si etiam non faceret ad rem, ut «Ille vero
tuas despiciens preces de negotio facere aliquid recusavit».

Torna all'inizio