In el. Omnia nomina quae nominativum singularem faciunt in el
sunt generis neutri, ut mel et fel, praeter barbara nomina quae sunt
masculina, ut Michael, et praeter Rachel quod est femininum.
In il. Omnia nomina quae nominativum singularem faciunt in il
sunt feminini generis, ut Tanaquil; pugil autem masculini reperitur,
vigil vero commune, nichil vero neutrum.
In ol. Omnia nomina fin<i>entia in ol sunt masculini generis, ut
sol, praeter barbara, ut Michol, quae sunt feminini generis.
In ul. Omnia nomina quae desinunt in ul sunt masculini generis,
ut consul, praeter duo communia: praesul et exul.
In am. Omnia nomina quae nominativum singularem finiunt in am
sunt omnis generis, ut nequam, praeter barbara quae sunt masculini
generis, ut Adam.
In im. Omnia nomina terminantia nominativum singularem in im
sunt generis neutri, ut Cim, praeter barbara quae sunt masculini, ut
Ioachim.
In um. Omnia nomina terminantia singularem nominativum in um
neutri sunt generis, ut templum et scannum, praeter pauca propria
quae sunt feminina, ut Dortium.
In an. Omnia nomina nominativum singularem finientia in an masculini
sunt generis, ut Titan.
In en. Omnia nomina quae in nominativo singulari terminant in
en sunt neutra, veluti carmen. Excipiuntur haec masculina: pecten et
flamen (non pro flamine, sed pro Veneris sacerdote), ren quoque et
|
|