Bonus Lucensis: Cedrus Libani

Pag 34


31. DUBITATIO
Dubitatio est cum de duobus aut pluribus
quid dicendum sit potius, nos ostendimus dubitare,
hoc modo: Primus homo, nescio parens an vipera nominandus,
nos paradisi gaudiis spoliavit
;
et dicitur iste color asperidos .
32. EXPEDITIO
Expeditio est cum, multis rationibus variatis,
quibus aliqua res fieri potuit, cetere tolluntur, illa
sola quam intendimus remanente, hoc modo: Christus
passus est vel causa sui, vel nostri; non causa sui, quia
peccatum non fecit; ergo passus est causa nostri
;
et vocatur procatalepsis .
33. DISSOLUTUM
Dissolutum est quod, coniunctionibus de
medio sublatis, cum quadam separatione profertur, ut:
Vitium subcumbit, virtus regnat, natura triumphat ;
et vocatur asinteton .
34 PRECISIO
Precisio est cum inchoatus sermo relinquitur
imperfectus, ut si dicam: Ista mulier, sepe suam...
tacebo, ne dicam aliquid me indignum
;
et dicitur iste color elypsis .

Torna all'inizio