Salimbene de Adam: Cronica

Pag 638


Antichristum, qui figuratur in cauda draconis, ad delendum nomen
Christianum, et multos sanctos occidet, et pauló post ipse occidetur a
Domino. Et post sequetur dies iuditii.
De regnorum exterminiis, secundum expositionem Aimonis.
De expositione Aymonis super Ysaiam, in fine vicesimi capituli:
Consideranda est providentia Dei, quomodo omnia regna contra
se in superbiam elevata destruxerit eorumque potestatem ad nichilum
deduxerit. Contra Dei voluntatem Israel speravit in Damasco et
Syris. Ideoque, tam illi qui adversariis Dei promittebant auxilium, quam
illi qui in ipsos sperabant, vastati et captivati sunt ab Assyriis. Iudas,
id est due tribus, confidebant in Egipto, et Egyptus in Ethyopibus.
Ipsi quoque ab Assyriis Chaldeisque victi sunt. Assyrii superbi erant,
putantes se victores existere sua virtute. A Chaldeis regnum eorum
periit. Chaldei et Babylonii erexerunt caput contra Deum. A Medis
et Persis suppositi sunt. Perses et Medi ab Alexandro Magno. Alexander
Magnus, cum se putaret esse deum, veneno periit, regnumque eius, per
partes divisum, a Romanis est <superatum> et in eorum potestatem
redactum. Romanum imperium, quod quasi ferratis dentibus unguibusque
carnes sanctorum laceravit, ex parte iam apparet esse destructum,
et destruetur in die iuditii, cum regnum Christi advenerit.
Hec omnia fecit Deus ut cognoscant gentes potentiam eius,
quia contra Dominum pugnare non est facile, Eccli. XLVI. Ideo
dicitur, Iob IX: Sapiens corde est et fortis robore. Quis restitit ei
et pacem habuit? Item Ys. XXXI: Ipse autem sapiens adduxit
malum et verba sua non abstulit. Et consurget contra domum pessimorum
et contra auxilium operantium iniquitatem.
Manifestum est quod res publica debet subesse Romano pontifici,
quod probatur Deutero. XVII. Ubi dicitur: Si difficile et
ambiguum apud te iuditium esse perspexeris et cet. usque ibi:
Cum ingressus fueris terram, ubi tractatur de rege, qualis esse
debeat et qualem vitam habere.

Torna all'inizio