Petrus Damiani: Epistulae

Pag 312


praecepta caelestia tenaci semper memoriae commendare? Haec itaque
festa celebrantibus rite per prophetam dicitur: Canite in initio mensis
tuba in die insigni solemnitatis vestrae .
Post hanc est et illa festivitas, quae celebratur decima die mensis septimi,
in qua videlicet animas suas Iudaei praecipiuntur affligere. Nos
etiam hanc rite solemnitatem colimus, cum carnem nostram maceratione
castigamus inediae, cum nosmetipsos reprimimus sub arctae custodia disciplinae,
cum denique petulantes carnalium passionum illecebras crucifigimus,
cum corpus nostrum pro Deo laboribus et erumnis atterimus, cum
interiorem hominem per compunctionis ac fletuum lamenta mactamus.
Hanc igitur nobis hoc modo festivitatem celebrantibus repropitiatur ille,
quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine suo.
Octava vero quae et ultima solemnitas est, dicitur scenophegia, hoc
est tabernaculorum, quae videlicet quintodecimo die eiusdem septimi
mensis incipit celebrari. Laetatur enim Deus in te, cum te quasi peregrinum
cernit et exulem, et non in patriae domibus, sed in exilii tabernaculis
conspicit habitantem. Non enim hic habemus manentem civitatem, sed
futuram inquirimus . Cum enim hic cernimur per molem corporis, habitamus
autem in caelo per studium intentionis, cum tanquam viatores quidam
et advenae per despectum mentis praesentia cuncta transcurrimus, ad
supernam vero patriam anxiis desideriorum gradibus festinamus, tunc a
nobis spiritaliter scenophegia colitur, quae dudum apud illos per legitimi
ritus cerimonias carnaliter agebatur. Haec porro festivitas quintodecimo
die septimi mensis incipit, et quia per octo dies colitur, decimo kalendarum
Octobris proculdubio terminatur. Dicitur enim in libro Numeri:
Quintadecima die mensis septimi, quae vobis erit sancta ac venerabilis,
omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino
septem diebus . Et aliquanto post subicit: Die octavo, qui est celeberrimus,
omne opus servile non facietis in eo .

Torna all'inizio