Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 271

libro VIII


55. (1) DE TRIPLICI CORRECTIONE.
(2) Iuditium itaque purgationis sive corretionis est triplex, scilicet mentis et auris et usus. (3) Primum examinat intellectum, secundum sermonem, tertium usum sive consuetudinem utriusque. (4) Primum ponit sententie fundamentum, secundum erigit parietem dictionum, tertium superponit tectum et sic prebet operi complementum. Iudicium itaque ita iubet si vis optime iudicare:
56. (1) VERSUS DE IUDICIO.
(2) Quod minus est supple, quod plus abrade, quod hirtum come, quod obscurum declara, quod vitiosum emenda. Curis istis sunt omnia sana.
57. (1) DE VIRTUTE MEMORIE CONSERVANDE.
(2) Memoria cum sit in qualibet scientia necessaria maxime tamen expedit in hac arte, quia non solum tenenda sunt ea que a nobis inventa sunt sed etiam que ab adversario in agendo sunt proposita vel tractata. (3) Hec a natura procedit et potest artis beneficio nichilominus adiuvari, quia rerum species et sententiarum ymagines debemus apud mentem nostram velud in locis illustribus collocare, quoniam in ymaginibus, quasi litteris, sepe rerum memoria continetur.

Torna all'inizio