Iohannes de Marignollis: Relatio

Pag 530


cognoscunt sacerdotes et putant Papam semper talem, sicut fuit
ille Ieronimus Papa qui misit eis Legatum, quem sanctum
venerantur Thartari et Alani, fratrem Iohannem de Monte Corvino
ordinis Minorum, de quo supra.
10. Fuimus autem in Cambalec annis quasi tribus. Inde per
Manzi iter nostrum direximus, cum expensis Imperatoris magnificis
et equis quasi ducentis, et vidimus gloriam mundi in tot civitatibus,
terris, villis et rebus, que nulla lingua posset exprimere
sufficienter.
11. A festo autem sancti Stephani usque ad dominicam
olivarum per mare Indicum pervenimus ad nobilissimam civitatem
Indie nomine Columbum, ubi nascitur piper tocius orbis.
Nascitur autem in vitibus, que plantantur ad modum vinearum
omnino, et facit vitis primo racemos quasi labruscas viridis
coloris, post facit quasi racemos et est intus vinum rubeum,
quod manu mea pro salsa expressi in scutellam. Post maturantur
et exsiccantur in arbore et arescit pre nimio calore et siccum
excutitur parvo baculo, cadens super linteamina et recolligitur.
Ista oculis vidi et manibus contrectavi mensibus XIV, nec comburitur,
ut menciuntur scriptores, nec nascitur in desertis sed in
ortis. Nec saraceni sunt domini sed christiani Sancti Thome,
qui habent stateram ponderis tocius mundi, de qua pro meo officio
tamquam Legatus Pape habebam omni mense fanones

Torna all'inizio