Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 180


aggressus diutina obsidione cives vexabat, sed ei ad capiendum
omnino urbs difficilis erat. interea Arichis ipsius civitatis princeps,
pia consideracione civium saluti consulens, datis obsidibus
duobus liberis, cum eo paciscitur. inde rediens, imperator
Beati Benedicti monasterium peciit, oracionibus servorum Dei se
commendans, plurima ibi dona largitus est et imperiali precepto
queque possederant confirmavit, adiungens et alia multa. ad
monasterium quoque Christi martyris Vincencii, datis ex parte sua
magnis muneribus, tam venerabilem virum Authpertum quam et
magnificum Alchuinum, imerialis eque aule magistrum, reverenter
transmisit, qui sua pia vota fideliter Dei servis deferrent. tunc
ergo venerabilis Dei famulus Authpertus, ductus amore sancte religionis,
imperialibus vestigiis semetipsum prosternens, orat se
iam Deo militaturum, relictis, mundanis tumultibus, in Beati Vin-cencii
monasterio usque ad finem vite libentissime persistere velle,
ac pro ipsius imperatoris salute Deo se donari poposcit. quod imperator
audiens, multis effusis lacrimis pro devocione viri, licet
magnis eius videretur destitui subsidiis, tamen postulatus a multis
annuit impetratis.
Huius exemplo plurimi ex aula regia milicie cingulum deponentes,
in sancto proposito religionis ei adheserunt, et omnia que
habere videbantur, || ac si non visa, pro Dei amore penitus dimiserunt.
sancte igitur religionis habitum vir Dei indutus, omnibus
se inferiorem ita intimo credebat sui coridis affectu, ut nil omnino
scire vellet, preter que ab abbate dabantur cotidiani victus necessaria,

Torna all'inizio