Maiores flamines appellabantur patricii generis, minores
plebei.
Millus collare canum venaticorum, factum ex corio confixumque
clavis ferreis eminentibus adversus impetum luporum.
Scipio Aemilianus ad populum: “Vobis”, inquit,
“reique publicae praesidio erit is, quasi millus cani.”
Moenia praeter aediticia significant etiam et munia, hoc est
officia.
Magnificissinia dicebant antiqui pro magnificentissima. Re
enim vera magnificens dici non potest, unde magnificentissima
videtur deduci.
Manceps dicitur, qui quid a populo emit conducitve, quia
manu sublata signiticat se auctorem emptionis esse: qui idem
praes dicitur, quia tam debet praestare populo, quod promisit,
quam is, qui pro eo praes factus est.
Masculino genere parentem appellabant antiqui etiam matrem.
Masculino genere dicebant crucem, ut est illud Gracchi:
“Dignus fuit, qui malo cruce periret.” Masculine etiam dicebant
et frontem et alia multa similiter.
|
|