Hugutio Pisanus: De dubio accentu

Riga 158-290


De sincerus a um et hic et hec sinceris et hoc sincere, dicimus
quod utrumque habet penultimam productam et utrumque est
proferendum acuto accentu posito super penultimam et utrumque
est compositum a sine et cera, quasi sine cera, id est sine flexibilitate,
id est purus, constans, firmus, mundus, sine vitiis. Quod autem
dicitur sincerus vel sinceris quasi sine carie, etymologia est, non
compositionis ostensio. Quod in sincerus penultima producatur,
patet in illo versu Horatii:
sincerum nisi vas quodcumque infundis acescit,
et quod in sinceris similiter producatur penultima patet per
Virgilium in Moreto:
subsedit sincere foraminibusque liquatur
emundata ceres.
Ecce non potest dici quod sincere sit ibi adverbium dictum a
sincerus a um; falsus enim esset versus, sed est terminatio neutri
generis istius nominis sinceris, et ponitur ibi adverbialiter et potest
etiam ibi poni nominaliter; male ergo dicitur sine dubio sinceris
penultima correpta et accentu posito super antepenultimam;
est enim ponendus super penultimam procul dubio. Si ergo versus
ab aliquo magistro sive potius dyscolo ex defectu scientie inveniatur,
in quo sinceris penultima corripiatur, dic quod abradatur cum
suo auctore, quia male dictus.
De tristega dicimus quod penultima sit correpta, et componitur
a tris quod est tres et tego, et sunt tristega domus tricamerate,
scilicet ubi sunt tres camere et tres tecture vel cooperture, ita quod
una sit super aliam. Unde versus:
a tris atque tego componi tristega dicas.
De tenebre et latebre et huiusmodi dicimus quod si penultima
brevis est naturaliter, potest esse accentus in ipsa penultima propter
positionem consonantium, et potest esse in antepenultima quia
penultima est brevis; si vero in talibus penultima sit producta
naturaliter, accentus nunquam potest esse in antepenultima, sed
tantum in penultima. Sedundum hoc potest dici ténebre et tenébre,
látebra et latébra, scátebra et scatébra, lávacrum et lavácrum,
délubrum et delúbrum, vólucris et volúcris, pháretra et pharétra,
cómpatres et compátres, ut scilicet acutus accentus sit in penultima
vel antepenultima pro voluntate legentis. Sed aratrum, confratres,
commatres procul dubio habent accentum acutum tantum
in penultima et nunquam in antepenultima: est enim penultima
earum producta naturaliter. Illam regulam que dicit: " liquida posita
post mutam facit precedentem syllabam esse communem ",
nemo ita fatue intelligat quod qualemcumque syllabam precedentem
faciat esse communem. Hoc enim est impossibile quod si
antecedat syllaba naturaliter longa, brevietur propter sequentes
consonantes. Est ergo sic intelligenda regula: liquida post
mutam facit precedentem syllabam, si naturaliter fuerit brevis,
communem, id est patitur eam quandoque corripi, quandoque
produci. Ergo sine omni excusatione penitus male dicitur aratrum
ut acuatur antepenultima. Similiter male dicitur cómmatres et
cónfratres, in quibus penultima longa est naturaliter.
De si quo minus dicimus quod sunt tres partes et tribus accentibus
proferende, et est si coniunctio, minus ponitur pro adverbio negandi,
scilicet ' non ', et quo est nomen sed ibi superfluit vel ponitur
ibi adverbialiter: quo id est aliquo modo, et est ibi distinguendum
et computandum si quo minus, et est coniunctio repetenda sic: si quo
minus id est ' si non esset ' vel ' si aliquo modo non esset '. Unde
illud evangelicum: " in domo Patris mei mansiones multe sunt. Si
quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum ".
De trucido ponit Horatius penultimam longam:
verum seu pisces seu porrum et cepe trucidas.
De fricat ponit Virgilius penultimam correptam:
et pede prosubigit terram, fricat arbore costas.
Gratia istorum verborum dicimus breviter quod erudit, sepelit
debet dici ut acua<n>t antepenultimam: habent enim penultimam
brevem, sed suffoco as et prefoco as debet dici ut accentus
sit super penultimam; est enim longa procul dubio, quod patet illo
versu Ovidii in libro In ibin: " prefocent anime noxia mella viam
et sunt composita a sub vel pre et fauce, quasi sub fauce capere et
stringere et strangulare. Alii dicunt quod similiter penultima in
illis potest corripi, et tunc componitur a focus, quod ex auctoritate
non dicunt.
De quatenus dicimus quod scribi debet per e et nunquam per i
nihil enim est quatinus, quod aperte innuit Priscianus in tractatu
coniunctionis.
De protinus dicimus quod potest dici per i et derivatur a prope
et est adverbium temporis vel ordinis: protinus id est statim vel
consequenter; et potest dici protenus per e et est compositum a
pro vel procul et tenus, et est adverbium loci, unde protenus, id est
longe, quasi procul a tenus, id est procul a prope.
Saltim et saltem dicitur sed in diversis significationibus. Saltim
derivatur a saltu et est adverbium qualitatis: saltim, id est saltando.
Saltem est coniunctio adversativa cum diminutione et est
syncopatum a salutem, et est tractum a captivis, quia quando capti
erant ex timore non valentes loqui integre, dicebant saltem, saltem,
quasi ut vitam et salutem non amitterent.
Tempus semper debet dici per e et nunquam per i, tam pro
illa parte capitis quam pro tempore.
Extemplo, id est statim, per e debet scribi et nunquam per i
extimplo, et est compositum ab ex et templo, et est tractum ab
auguribus, ut dicit Servius. Augures enim quando volebant captare
auguria quibusdam virgis designabant sibi spatium in aere in
quo deberent captare auguria, et illud spatium vocabant templum,
et quam cito avis illud templum intrabat, statim captabant auguria
et inde tractum est ut extemplo dicatur, id est statim.
Si ergo quis contra predicta obiecerit quod in quibusdam ecclesiis
usus aliter se habeat, respondemus non omnes ecclesiasticos
esse viros litteratos, sed multos illitteratos et dyscolos, et talium
consortio litteratos et sapientes corrumpi nihil prohiberi. Preterea
non credimus talem usum esse usum, sed potius abusum. Si ergo
legendum tibi fuerit in aliqua ecclesia in qua talis abusus inoleverit,
si fueris tante auctoritatis quod pravum abusum ipsorum corrigere
valeas, consulimus ut ad correctionem nitaris. Si vero non fueris
tante auctoritatis quod pravum abusum ipsorum in bonum usum
revocare valeas, aperte consulimus ut insanorum insaniam insaniendo
sequaris. Nam velle videri sanum et sapientem inter insanos
et illitteratos ecclesiarum, est quedam species furoris.
Uniuscuiusque syllabe quatuor sunt accidentia: numerus, spiritus,
tempus, tenor, id est acutus accentus vel gravis vel circumflexus
vel moderatus.
Prolationum alia metrica, que fit in metris sine accentus observatione,
et isti adiacet tempus, alia melica que attenditur in
cantilenis, et isti adiacet neuma; alia prosaica et isti adiacet accentus.
Accentus est inventus causa equivocationis <ut in> aliquando,
quando est <adverbium> vel ablativus. Species accentuum sunt
quatuor: gravis, circumflexus, moderatus, acutus. Acutus incipit
ab imo, et tendit in altum. Gravis incipit ab humili et terminatur
in humili. Circumflexus incipit ab imo et tendit in altum et iterum
revertitur in imun, sed non est in usu moderno. Moderatus qui
neque deprimitur nimis neque nimis elevatur, et incipit ab acuto et
descendit in gravem. Et notandum quod nullus accentus in moderno
usu predominans potest esse in primis vel mediis syllabis nisi
moderatus, nec in ultimis nisi acutus.
De accentu dantur tres regule. Prima de monosyllabis que talis
est: omnis dictio monosyllaba habet accentum acutum, exceptis
prepositionibus et coniunctionibus que habent adeo gravem
ut nullum videantur habere, ut: et, si, pro, pre. Secunda in disyllabis:
omnis dictio disyllaba habet accentum predominantem super
penultimam sive sit longa sive non. Excipiuntur ergo pro causa,
puta pro sicut vel verbi gratia, pone pro retro, una pro pariter et
circum. Tertia regula est de dictionibus polisyllabis: omnis dictio
polisyllaba habet accentum predominantem super penultimam si
longa sit, exceptis que componuntur a quando et inde; si autem sit
brevis acuitur in antepenultima qualiscumque sit.



160




165




170




175




180




185




190




195




200




205




210




215




220




225




230




235




240




245




250




255




260




265




270




275




280




285




290
Torna all'inizio