Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI. Tomus II

Pag 13

Tomus II


aestatis, occasum solis ante meridiem, et noctis
caliginem ante diem; sic et juvenem nondum
fere puberem, potius intempestivae mortis
subiisse judicium, [quam senectutis judicium]
advenisset. Turbato denique mortalitatis
ordine, pater pro filio lachrymas offers, quas
pro te filius reservabat. Vespertina tandem hora
resume nostrae compassionis antidotum, et
consolationis affectum. Nos enim in tam
subito filii tui casu compunctionis paternae confortio
non caremus, utpote qui ad eundem a
te naturaliter genitum et vix adhuc matris uberibus
ablactatum, in ulnas eductionis nostrae
suscepimus, et quia susceptibilem ipsum invenimus
disciplinae, virtutum in eum rudimenta
congessimus, ut sibi esset conspicuus, aliis utilis,
et nobis existeret fructuosus. Nunc autem
cum de plantatione nostra vindemiam cuperemus
decerpere, generationis humanae novacula,
vitae telam in homine, quam nondum natura
perfecte texuerat, intempestive praecidit.
Sed et affectum consolationis dominicae gratum
accipias, quem veluti de communi tristitia, per
nos qui tibi miserabiliter condolemus, potes
et debes assumere gratiorem. Juste
dolere te novimus, quod in nati funere, pomum
de vita pomerio natura decerpsit, spatio
temporis immaturum consolari te volumus,
quod illud ante tempus debitum virtutum irrogationibus
acceperit maturarum. Juste
dolere te novimus, quod morientis filii

Torna all'inizio