Henricus Septimellensis: Elegia

Pag 54


num licet hoc solum verba referre michi?
Tu facis et dicis: laceras me, perfida, factis,
improperas post hec facta nefanda michi.
Nunc scio de facto quod semper culpa redundat
in miserum, qui non unde tuetur habet;
lis quotiens oritur aquilas atque inter olores,
culpa solet minimis semper iniqua dari;
sic quotiens certant Acteon rexque ferarum,
pessima qui minor est iura fovere ferunt.
Et quotiens rabies sevit Germanica Tuscis,
oppida testantur lenia, fracta, fidem.
Tu quoque me. Sed si vim vi depellere possem,
vel taceas, tua vel parcior ira foret.
Cautius ergo tuas satyras, inimica deorum,
insere, vel tibi que sunt recitanda vide:
nam male castigat sotios quem crimen eadem
labe premit pariter quam removere studet.
Sic Paris Egidem, sic Lucius ille Cethegum,
sic quoque retrogradum mater aquosa suum ".
Non igitur studeas alios dampnare quod in te est,
ne cadat in barbam pena pudenda tuam.
Nam fatuum nimis est aliquem dampnare seipsum,
quod tibi ne facias, litigiosa, cave.
Tu levis et leva, tu preceps, tu furiosa,
tu ratione carens nescis habere modum.
Me feris inque furis, laceras me meve lacessis,
et latus et latum destruis omne meum. "
Tunc ea: " Non unum mecum lucrabere nummum,
qui dominam queris dedecorare tuam.


135




140




145




150




155




160

Torna all'inizio